Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Nihil est bonum, nisi quod honestum est. Quod honestum, est utique bonum. Supervacuum iudico adicere, quid inter ista discriminis sit, cum saepe dixerim. Hoc unum dicam, nihil bonum nobis 1 videri, quo quis et male uti potest. Vides autem divitiis, nobilitate, viribus quam multi male utantur. Nunc ergo ad id revertor, de quo desideras dici, [p. 382] quomodo ad nos prima boni honestique notitia pervenerit.
1 nihil bonum nobis cod. Ottobon.; nihil nobis BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.